- OCCAM Vilhelmus
- OCCAM VilhelmusAnglus, Theologus insignis. Floruit A. C. 1330. fuit Ordinis Minorum, et Iohannis Scoti discipulus. Excommunicatus a Papa, quod quaedam adversus eum scripsisset, eôdem tempore, quô Marsilius Patvinus idem fecit, ad Ludovicum Bavarum Imperatorem aeque excommunicatum, consugit, ad quem, ô Imperator, dixisse fertur: tu me gladiô defende a Papae iniuriis, ego te verbis ac scriptis defendam. Scoti dicta et scripta acerrime impugnavit. Vide Trithem. de script. Eccles. et Lelandum, in Collectan. de viris Illustr. Addo, quod dictus primo Venerabilis inceptor, dein Doctor singularis, tandem Doctor invincibilis, Scaligero Lima veritatis, quartae Scholasticorum sectae, post Albertissas nempe, Thomistas, et Scotistas, auctor fuit. Dicti autem sunt, qui eius inhaerebant placitis, Occamistae, item Nominales, quod Occam cum Rucelino quodam Universalia mera esse nomina, nihil vero rei habere, contra Scotistas, defenderent. Vide supra in voce Nominales, it. Guilielmus, et Nicolaus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.